1. Hartel , Sancti Pontii Meropii Paulini Nolani, 30. 282–84): forsitan haec inter cupidus spectacula quaeras, / unde replenda sit haec tot fontibus area diues, / cum procul urbs et ductus aquae prope nullus ab urbe / exiguam hue tenui dimittat limite guttam. / respondebo, nihil propria nos fidere dextra, / nil ope terrena confidere, cuncta potenti / deposuisse deo et fontes praesumere caelo. / denique cisternas adstruximus undique tectis, / capturi fundente deo de nubibus amnes, / unde fluant pariter plenis caua marmora labris. / quod si etiam interdum obueniat defectus aquarum, / ordine disposito uarias distincta figuras / concharumque modis et pictis florida metis / forte erit et siccis spectabilis area uasis. / namque tenes etiam magna Salomonis in aede / quam fuerit decori siccum mare, quod sapiens rex / aere dedit solido et tauris suspendit aenis. / aspice nunc aliud latus: ut sit porticus una, / et paries mediis spatio bipatente columnis / culmine discretas aditu sibi copulat aulas. / tempus in hanc transire oculis peragrantibus aedem, / quae longum reserata latus, cum lumine caeli / adquirit spatium tecti, quod in atria iuncta / panditur, insertos socians disiuncta per arcus / et populis rigui praebet spectacula campi, / quern tamen includunt structo circumdata saepto / moenia, ne pateant oculis sacra tecta profanis / uestibulumque patens aurae defendat operta.
2. Paulinus Carm. 28.28–52
3. Black Perseus;Sparkes;Antike Kunst,1968
4. Chrysostom John De baptismo 2